CAPUT VI.

8. Quod autem ait, Nec quisquam dicat, Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quando Apostoli nonnisi unam Ecclesiam tradiderunt, et Baptisma unum, quod nonnisi in eadem Ecclesia sit constitutum: non me tantum movet, ut Baptismum Christi etiam apud haereticos inventum audeam reprobare (sicut etiam ipsum Evangelium, cum apud eos invenio, necesse est ut approbem, quamvis eorum detester errorem), quantum admonet, fuisse quosdam etiam sancti Cypriani temporibus, qui consuetudinem illam contra quam fiebant Africana concilia, de qua et ipse paulo ante dixit, Frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis opponunt, dicerent ab Apostolis traditam. Nec invenio cur istam consuetudinem, quae post Cyprianum etiam plenario totius orbis concilio confirmata est, tam robustam et antea idem Cyprianus invenerit, ut cum ejus mutandae auctoritatem quam sequeretur vir tanta scientia praeditus quaereret, nonnisi in Africa sola factum paucis ante se annis Agrippini concilium reperiret. Quod cum sibi adversus totius orbis morem non sufficere cerneret, has rationes arripuit, quas modo nos antiquitate ipsius consuetudinis, et plenarii postea concilii auctoritate firmati, diligentius considerantes, verisimiles potius quam veras esse invenimus: quae illi verae visae sunt in obscurissima quaestione laboranti, et de remissione peccatorum fluctuanti, utrum in Baptismo Christi possit non fieri, et utrum possit apud haereticos fieri: ubi si minus ei aliquid revelatum est, ut magnitudo charitatis ejus qua unitatem non deseruit probaretur, non ideo quisquam tantis ejus firmamentis meritisque virtutum et tantae copiae gratiarum debet se audere praeponere, quia universalis concilii admonitus firmitate, videt aliquid quod ille non vidit, quia plenarium de hac re concilium nondum habebat Ecclesia. Sicut nec Petri apostoli meritis quisquam tam insanus est ut se praeponat, quia Pauli apostoli edoctus Litteris, et ipsius jam Ecclesiae consuetudine roboratus, non cogit Gentes judaizare, quod Petrus aliquando coegerat (Galat. II, 14).

9. Non ergo invenimus ab Apostolis aliquem, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem Baptismo admissum esse et communicasse. Sed neque hoc invenimus, ab haereticis aliquem venientem, qui apud illos fuerit baptizatus, ab Apostolis denuo baptizatum. Sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum versus respicientes non videbant a posterioribus institutam, recte ab Apostolis tradita creditur. Et talia multa sunt, quae longum est repetere. Quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei visum est, volens persuadere Cyprianus, ait, Ne quisquam dicat, Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quanto robustius nunc dicimus, Quod Ecclesiae consuetudo semper tenuit, quod haec disputatio dissuadere non potuit, et quod plenarium concilium confirmavit, hoc sequimur? Huc accedit, quod bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et Scripturarum testimoniis, potest etiam dici, Quod veritas declaravit, hoc sequimur.