CAPUT VII.

10. Nam revera illud quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod Apostolus ait, Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philipp. I, 18), recte Cyprianus refellit, ostendens ad causam haereticorum non pertinere; quoniam de his dicebat Apostolus, qui cum malevola invidia, sua quaerentes interius versabantur: Christum quidem annuntiabant, sicut se habet veritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis evangelistis illius columbae filiis annuntiabatur. Neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum Baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit verbum Dei constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia et dissensione versatos; quosdam servasse circa se benevolam charitatem, alios vero habuisse malevolam dissensionem: sed tamen omnia se patienter sustinere, dummodo sive in veritate, sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. Porro aliud est eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui: aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare (Epist. 73, ad Jubaianum). Haec verba Cypriani admonere nos videntur, ut distinguamus inter eos qui mali foris sunt, et eos qui intus mali sunt. Et illos de quibus dicit Apostolus, quod Evangelium non caste et per invidiam annuntiarent, intus fuisse dicit, et verum dicit. Hoc tamen puto me non temere dicere: Si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. Si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? Si autem non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum invidiae, et malevolae dissensionis? Haec enim verba Cypriani sunt. An forte invidia et malevola dissensio parvum malum est? Quomodo ergo isti erant in unitate, qui non erant in pace? Vox enim non mea aut alicujus hominis, sed ipsius Domini; nec per homines, sed per Angelos sonuit nato Christo: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi Deus hoc vellet intelligi, eos esse in unitate corporis Christi, qui sunt in pace Christi: eos autem esse in pace Christi, qui sunt bonae voluntatis. Porro sicut in benevolentia bona voluntas, sic in malevolentia mala voluntas est.