CAPUT VIII.

11. Jam vero ipsa invidia, quae non potest esse nisi malevola, quantum malum est? Non quaeramus alios testes: sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et livore Dominus veracissima intonuit, et salubria praecepit. Legamus ergo epistolam Cypriani de zelo et livore, et videamus quantum malum sit invidere melioribus, cujus mali originem ab ipso diabolo exstitisse memorabiliter docet: Zelare, inquit, quod bonum videas, et invidere melioribus, leve apud quosdam, et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi. Deinde paulo post, cum ejus mali caput atque originem quaereret: Hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi, et periit primus et perdidit. Et paulo post: Quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit? Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est,

“Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur ergo illum qui sunt ex parte ejus”

(Sap. II, 24, 25). Haec verba Cypriani in epistola populis nota, quam vera, quam fortia sint recognoscimus. Vere decuit Cyprianum de zelo et livore et arguere graviter et monere, a quo tam mortifero malo cor ejus penitus alienum tanta charitatis abundantia comprobavit: qua vigilantissime custodita, cum collegis suis non malevole de Baptismo diversa sentientibus, nec ipse malevola contentione, sed humana tentatione aliter sapiens, quod illi Deus in charitate perseveranti cum vellet postea revelaret (Philipp. III, 15), in communionis unitate permansit, aperte dicens: Neminem judicantes, neque a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit (In concilio Carthaginensi). Et in fine hujus epistolae: Haec tibi breviter , inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat,

“Si quis autem putaverit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei”

(I Cor. XI, 16). Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum nunc de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente et inspirante Domino conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus (Epist. 73, ad Jubaianum).