|
10. Jam nunc de Baptismo Joannis videndum
est quid dicatur. Baptizatos enim a Paulo eos qui jam baptismo
Joannis baptizati fuissent, legimus in Actibus Apostolorum (Act.
XIX, 3-5); non ob aliud, nisi quia Joannis baptismus non fuit
Christi Baptismus, sed Joanni a Christo concessus, qui Joannis
proprie diceretur, sicut idem Joannes dicit, Non potest homo
accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo (Joan. III,
27). Et ne forsitan hoc sic a Deo Patre accipere videretur, ut a
Filio non acciperet, de ipso Christo identidem loquens ait, Nos
omnes de plenitudine ejus accepimus (Id. I, 16). Accepit autem
hoc Joannes certae dispensationis gratia, non diu mansurum, sed
quantum satis esset ad parandam viam Domino, cujus cum esse
praecursorem oportebat. Quam ille humiliter ingressurus, et se
humiliter sequentes ad excellentiam deducturus, sicut servis pedes
lavit (Id. XIII, 4, 5), ita servi baptismo tingi voluit
(Matth. III, 13). Sicut enim se subjecit pedibus eorum quos
ipse dirigebat, sic Joannis muneri quod ipse donaverat: ut
intelligerent omnes, quanto superbiae sacrilegio quisque contemneret
baptisma quod a Domino deberet accipere, quando ipse Dominus
accepisset quod servo, ut proprium dare posset, ipse praestiterat: et
cum Joannes, quo nemo exsurrexit major in natis mulierum (Id.
XI, 11), tantum testimonium Christo perhiberet, ut solvendae
corrigiae calceamenti ejus se fateretur indignum (Joan. I, 27),
Christus et baptismum ejus accipiendo humillimus inter homines
inveniretur, et baptismo ejus locum auferendo Deus altissimus
crederetur, idem humilitatis doctor et celsitudinis dator.
11. Nulli enim Prophetarum, nulli prorsus hominum in Scripturis
divinis legimus concessum esse, baptizare in aqua poenitentiae in
remissionem peccatorum, quod Joanni concessum est: qua mirabili
gratia suspendens in se corda populorum, viam praepararet in eis illi
quem se tanto praedicaret esse majorem. Sed Dominus Jesus Christus
tali Baptismo mundat Ecclesiam, quo accepto nullum alterum
requiratur: Joannes autem tali baptismo praetingebat, quo accepto
esset Baptisma etiam dominicum necessarium; non ut illud repetatur,
sed ut eis qui baptismum Joannis acceperant, etiam Christi
Baptismus, cui viam praeparabat ille, traderetur. Si enim Christi
humilitas commendanda non esset, nec baptismo Joannis opus esset:
rursum si in Joanne finis esset, post Joannis baptisma Christi
Baptismate opus non esset. Sed quia finis legis Christus, ad
justitiam omni credenti (Rom. X, 4): ab illo demonstratum est ad
quem pergeretur; ad hunc cum perventum fuerit, permaneretur . Idem
igitur Joannes et celsitudinem Domini praedicavit, cum eum sibi longe
praeposuit; et humilitatem, cum eum tanquam infimum baptizavit. Sed
si Joannes Christum solum baptizasset, melioris baptismi Joannes
dispensator fuisse putaretur quo ipse Christus solus tinctus esset,
quam Christi est quo Christiani tinguntur: et rursus, si omnes prius
baptismo Joannis, et deinde Christi baptizari oporteret, minus
plenus minusque perfectus Christi Baptismus merito videretur, qui non
sufficeret ad salutem. Quocirca et baptismo Joannis baptizatus est
Dominus, ut superbas hominum cervices ad salutare suum Baptisma
flecteret; et non solus illo baptismate tinctus est, ne hoc ipso
superius illud ostenderet, quod eo solus ipse baptizari meruisset; et
ultra illud perseverare non sivit, ne hoc unum quo ipse baptizat,
indigere praecedente altero videretur.
|
|