CAPUT X.

12. Quaero itaque, si baptismo Joannis peccata dimittebantur, quid amplius praestare posuit Baptismus Christi eis quos apostolus Paulus post baptismum Joannis Christi Baptismo voluit baptizari? Si autem Joannis baptismo non dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Joanne Cypriani temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant (Serm. de Lapsis), quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum? An quia eos unitas Ecclesiae tenebat? Quid ergo? Joannes non erat in unitate, amicus ille sponsi, viae dominicae praeparator, et ipsius Domini baptizator? Quis hoc dementissimus dixerit? Quapropter quanquam ita credam baptizasse Joannem in aqua poenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata, reipsa vero in Domini Baptismo id fieret: sicut resurrectio quae exspectatur in finem spe in nobis facta est, sicut dicit Apostolus, Quia simul nos excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6); et idem dicit, Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24): nam et ipse Joannes cum dicat, Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam , in remissionem peccatorum (Matth. III, 11); Dominum videns ait, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29): tamen ne quisque contendat etiam in baptismo Joannis dimissa esse peccata, sed aliquam ampliorem sanctificationem eis quos jussit Paulus denuo baptizari (Act. XIX, 3-5), per Baptismum Christi esse collatam, non ago pugnaciter.