CAPUT XI.

13. Illud enim quod ad rem praesentem maxime pertinet, intuendum est (quoquo modo se habeat baptisma Joannis, cum eum ad unitatem Christi pertinere manifestum sit), quae causa fecerit ut post Joannem sanctum baptizari homines oportuerit, et post episcopos avaros non oportuerit. Nemo enim negat quod in agro dominico Joannes triticum erat, et, si amplius non potest, in ubertate centena. Item nemo dubitat avaritiam, quae est idolorum servitus, in messe dominica inter paleas numerari. Cur ergo post triticum baptizatur, et post paleam non baptizatur? Si propterea Paulus post Joannem baptizavit, quia Joanne melior erat; cur non et Cyprianus post feneratores suos collegas baptizavit, quibus ultra comparationem melior erat? Si propterea post tales collegas Cyprianus non baptizavit, quia in unitate cum illo erant; nec post Joannem debuit Paulus, quia eadem unitate continebatur . An forte fraudatores et rapaces ad columbae illius unicae membra pertinent, et ille non pertinet cui potestas ipsa Domini Jesu Christi per columbae speciem Spiritu sancto descendente monstrata est (Matth. III, 16, et Joan. 1, 33)? Imo vero ille intime pertinet, isti vero vel occasione alicujus scandali, vel ultima ventilatione a tritico separandi nequaquam pertinent: et tamen post illum baptizatum est, post istos non baptizatur. Quae igitur causa est, nisi quia Baptisma quod illos jussit Paulus accipere, non hoc erat quod per Joannem dabatur? Et ideo in eadem ipsa unitate Ecclesiae, Baptismus Christi si baptizante feneratore tradatur, repeti non potest: baptismum autem Joannis etiam ab ipso Joanne accipientes, postea Christi Baptismo baptizari oportebat.