|
14. Proinde possum et ego verbis utens
ipsius beati Cypriani ad cujusdam miraculi considerationem audientium
corda convertere, si dicam: Ille Joannes major inter Prophetas
habitus; ille divina gratia adhuc in utero matris impletus; ille
Eliae spiritu et virtute subnixus, qui non adversarius Domini, sed
praecursor ac praedicator fuit; qui Dominum non tantum verbis
praenuntiavit, sed et oculis ostendit; qui ipsum Christum per quem
baptizantur caeteri, baptizavit; sic baptizare non meruit, ut post
eum non baptizarentur qui ab eo fuerant baptizati: et post avaros,
fraudatores, rapaces, feneratores, nemo quemquam in Ecclesia
baptizandum putabit? Nonne cum haec invidiose clamavero, respondetur
mihi: Quid hoc indignum putas, quasi aut Joannes exhonoratus sit,
aut avarus honoratus? Sed illius Baptismum non oportuit iterari, de
quo idem Joannes ait, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto
(Joan. I, 33). Per quemlibet enim ministrum detur, illius est
Baptismus de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Sed neque ipsius
Joannis baptismus iteratus est, cum ab eo baptizatos baptizari in
Christo Paulus apostolus jussit. Quod enim ab amico sponsi non
acceperant, hoc ab ipso sponso accipere debuerunt, de quo ille amicus
dixerat, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
|
|