CAPUT XIII.

15. Poterat enim, si voluisset, Dominus Jesus Baptismi sui potestatem dare alicui vel aliquibus praecipuis servis suis, quos jam fecisset amicos suos, qualibus ait, Jam non vos dicam servos, sed amicos (Id., XV, 15): ut quemadmodum per virgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos (Num. XVII, 8), ita in ejus Ecclesia ubi plura et majora miracula facta sunt, per aliquod signum demonstrarentur excellentioris sanctitatis ministri et dispensatores mysteriorum, qui soli baptizare deberent. Sed si hoc fieret, quamvis eis a Domino attributus, tamen ipsorum baptismus jam diceretur, sicut baptismus Joannis fuit. Ideo Paulus gratias agit Deo quod neminem ipsorum baptizaverat, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina dividebant (I Cor. I, 12-15). Cum enim tantum valet Baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus; ita nec illius, nec illius esse cognoscitur, sed Christi: quod in ipso Domino Joannes per illam columbae speciem se didicisse testatur. Nam secundum quid aliud dixerit, Et ego nesciebam eum; non plane video. Si enim eum omnino nesciret, non venienti ad baptismum suum diceret, Ego a te debeo baptizari (Matth. III, 14). Quid ergo est quod ait, Quoniam vidi Spiritum velut columbam descendentem de coelo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum: sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 32, 33). Columba utique super baptizatum descenderat. Adhuc autem venienti ut baptizaretur dixerat, Ego a te debeo baptizari. Jam ergo sciebat eum. Quid sibi itaque vult, Ego nesciebam eum: sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto: cum hoc posteaquam baptizatus est, factum sit, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat? Sciebat videlicet sponsum Filium Dei, de cujus plenitudine omnes acciperent: sed quia ex ejus plenitudine ipse sic acceperat baptizandi potestatem, ut Joannis baptismus diceretur; nesciebat utrum sic esset daturus et caeteris, an vero proprium Baptismum sic habiturus, ut per quemlibet daretur, sive excellentioris gratiae ministrum, sive inferioris, sive per centeni fructus hominem, sive sexageni, sive triceni, sive per frumentum, sive per paleam, non nisi illius unius esse cognosceretur: et hoc per Spiritum didicit, velut columbam descendentem et manentem super eum.