|
16. Itaque invenimus dictum ab Apostolis
, et gloriam meam (I Cor. IX, 15), quamvis utique in
Domino; et ministerium meum (Rom. XI, 13), et prudentiam
meam (Ephes. III, 4), et Evangelium meum (II Tim. II,
8), quamvis utique a Domino impertitum atque donatum: Baptismus
autem meus, nemo dixit eorum omnino. Neque enim omnium aequalis est
gloria, nec ministrant omnes aequaliter, nec aequali prudentia sunt
omnes praediti, et in evangelizando alius alio melius operatur, et
ideo dici potest alius alio doctior in ipsa doctrina salutari : alius
autem alio magis minusve baptizatus dici non potest, sive ab
inferiore, sive a majore baptizetur. Proinde cum manifesta sint opera
carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum
servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes,
animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates,
comessationes, et his similia (Galat. V, 19-21); si
mirabiliter dicitur, Post Joannem baptizati sunt homines, et post
haereticos non baptizantur: cur non mirabiliter dicitur, Post
Joannem baptizati sunt homines, et post invidos non baptizantur; cum
ex parte diaboli esse invidos ipse Cyprianus in Epistola de Zelo et
Livore testetur, et in Ecclesia Christi fuisse invidos Christi
annuntiatores ipsis apostolicis temporibus ipse Cyprianus ex apostolo
Paulo, sicut jam docuimus, manifestet (Epist. 73, ad
Jubaianum)?
|
|