|
17. Quia ergo Joannis baptismus non erat
idem qui Baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum: et
propterea nihil documenti ex illo afferri potest, cur propterea post
haereticos baptizandum sit, quia baptizatum est post Joannem: cum
Joannes haereticus non fuerit, et potuerit habere baptismum, quamvis
a Christo concessum, non tamen Christi proprium, cum Christi
habuerit charitatem; et possit haereticus habere Baptismum Christi et
perversitatem diaboli, sicut intus alius potest habere Baptismum
Christi et invidiam diaboli.
18. At enim multo magis post haereticum baptizandum est; quia
Joannes haereticus non erat, et tamen post eum baptizatum est? Sic,
dicit aliquis, multo magis post ebriosum baptizandum est, quia
Joannes sobrius erat, et tamen post eum baptizatum est: et quid
respondeamus ei, non habebimus, nisi baptizatis a Joanne Baptismum
Christi non habentibus esse traditum; in quibus autem est Baptismus
Christi, quibuslibet eorum perversitatibus nullo modo fieri ut non sit
in eis Baptismus Christi.
19. Non itaque idcirco haereticus jus Baptismi obtinere potuit,
quia prior baptizavit; sed quia non suo baptismo baptizavit: et si jus
baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit, et ille Christi
est qui accepit. Multa enim contra jus dantur, nec tamen ideo vel
nulla vel non data dicuntur. Neque enim et ille qui saeculo verbis
solis et non factis renuntiat, jure accipit Baptismum; et tamen
accipit. Nam tales in Ecclesia et Cyprianus suis temporibus fuisse
commemorat, et nos experimur, et gemimus.
20. Mirum autem est, quomodo dicatur separari a se et dividi omnino
non posse, Baptismum et Ecclesiam. Si enim Baptisma in baptizato
inseparabiliter manet, quomodo baptizatus separari ab Ecclesia
potest, et Baptismus non potest? In baptizato autem inseparabiliter
Baptisma permanere manifestum est; quia in quodlibet profundum malorum
et in quamlibet horribilem voraginem peccatorum irruat baptizatus,
usque ad apostaticam ruinam, non caret Baptismo: et ideo per
poenitentiam redeunti non redditur, quia eo non potuisse carere
judicatur. Baptizatum autem posse separari ab Ecclesia quis
dubitaverit? Inde quippe omnes haereses exierunt, quae vocabulo
christiano decipiunt.
|
|