|
Quamobrem quia manifestum est in baptizato
esse Baptismum, cum baptizatus ab Ecclesia separatur, Baptismus qui
in illo est, cum illo utique separatur. Et ideo non omnes qui tenent
Baptismum, tenent Ecclesiam; sicut non omnes qui tenent Ecclesiam,
tenent et vitam aeternam. Aut si Ecclesiam tenere non dicimus, nisi
eos qui divina mandata custodiunt; multos jam esse concedimus
Baptismum tenentes, et Ecclesiam non tenentes.
21. Quamobrem non praeoccupat haereticus Baptismum: cum eum ab
Ecclesia sumpserit. Nec potuit amittere cum recederet, quem jam non
habere Ecclesiam dicimus, et tamen habere Baptismum concedimus. Nec
primatum quisquam sibi derogat, et haeretico tribuit: quia eum dicit
secum abstulisse quod non legitime daret, sed tamen legitimum daret,
nec jam legitime haberet, sed legitimum haberet. Primatus autem non
est nisi in sancta conversatione et vita bona, quo pertinent omnes, ex
quibus tanquam membris constat illa sponsa non habens maculam neque
rugam (Ephes. V, 27) , et illa columba inter multorum corvorum
improbitatem gemens: nisi forte, cum Esau propter lenticulae
concupiscentiam primatum perdiderit (Gen. XXV, 29-34),
tenere primatum arbitrandi sunt fraudatores, raptores, feneratores,
invidi, ebriosi, et caeteri hujusmodi, quales in Ecclesia sui
temporis etiam per litteras Cyprianus ingemuit. Quapropter aut quod
est tenere Ecclesiam, non hoc est in divinis tenere primatum; aut si
omnis qui tenet Ecclesiam etiam primatum tenet, omnes illi iniqui
Ecclesiam non tenent, qui tamen intus videntur et Baptismum dare, et
habere a nullo nostrum negantur. Nam eos primatum in divinis habere
quis dicat, nisi qui nihil divinum sapit?
|
|