|
22. Sed jam ad illa eloquia pacifica
Cypriani, hoc est ad Epistolae finem omnibus consideratis
pertractatisque perventum est, quae me legentem et saepe repetentem non
satiant: tanta ex eis jucunditas fraterni amoris exhalat, tanta
dulcedo charitatis exuberat. Haec tibi, inquit, breviter pro nostra
mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes
aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat
faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in
nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non
contendimus, cum quibus concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime
cum et Apostolus dicat,
|
“Si quis autem putaverit contentiosus esse,
nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei”
|
|
(I Cor.
XI, 16). Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi,
honor collegii, vinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc
etiam libellum de Bono Patientiae, quantum valuit nostra
mediocritas, permittente Domino et inspirante conscripsimus, quem ad
te pro mutua dilectione transmisimus.
23. In his verbis multa consideranda sunt, quibus in hoc viro qui
dilexit decorem domus Domini et locum tabernaculi habitationis ejus
(Psal. XXV, 8), christianae charitatis fulgor elucet.
Primo, quia id quod sensit non tacuit: deinde, quia tam mansuete et
pacifice protulit, quia cum his qui aliud sentiebant ecclesiasticam
pacem tenuit, quia in unitatis vinculo tantam salubritatem esse
intellexit, quia eam tantum dilexit, et sobrie custodivit, quia vidit
et sensit etiam diversa sentientes posse salva charitate sentire: neque
enim cum malis tenere se diceret divinam concordiam et dominicam pacem:
bonus quippe habere erga malos pacem potest; tenere autem cum eis pacem
non potest, quam ipsi non tenent: postremo, quia nemini praescribens
neque praejudicans, quominus unusquisque episcoporum quod putat
faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem, etiam nobis
qualibuscumque locum dedit, pacifice secum ista tractandi. Praesens
est enim, non solum per litteras suas, sed etiam per ipsam quae in
illo maxime viguit, et mori nunquam potuit, charitatem. Huic ergo
inhaerere et conglutinari desiderans, si non impediar inconvenientia
peccatorum meorum, orationibus ejus adjutus, discam si potero per
litteras ejus quanta pace per eum Ecclesiam suam Dominus, et quanto
solatio gubernaverit; et per ejus sermonis affectum visceribus
humilitatis indutus, si quid verius sentio cum orbe terrarum, non ei
praeponam cor meum, nec in eo ipso quod aliter sentiens non tamen
diremptus est ab orbe terrarum. Majus quippe in eo robur virtutis
eminuit, cum ista quaestio nondum discussa nutaret, quod aliter
sentiens quam multi collegae, tantam moderationem obtinuit, ut
Ecclesiae Dei sanctam societatem nulla schismatis labe truncaret,
quam si omnia non solum veraciter, sed etiam pariter sine ista virtute
sentiret. Neque enim ei placeo, si ejus ingenium facultatemque
sermonis et doctrinae ubertatem sancto concilio cunctarum gentium, cui
profecto interfuit per spiritus unitatem, praeponere affectem:
praesertim jam in tali veritatis luce posito, ubi certissime cernit
quod hic pacatissime requirebat. Ex illa enim ubertate haec nostra
quae videntur eloquia, tanquam infantilia rudimenta deridet: ibi videt
qua regula pietatis hic egerit, ut nihil esset ei in Ecclesia charius
unitate: ibi etiam ineffabili delectatione contuetur quam provida et
misericordissima dispensatione Dominus ut tumores nostros curaret,
stulta mundi elegit ut confunderet sapientes ; atque in ordinibus
membrorum Ecclesiae suae tam salubriter omnia collocaret, ne de
ingenio vel litteris suis, quas adhuc ignorarent cujus munere
haberent, electos se ad adjutorium evangelicum homines dicerent, atque
inde pestifera inflarentur superbia. O quam gaudet Cyprianus! quanto
serenius in illa luce contuetur, pro quanta salute humani generis
factum sit ut inveniatur aliquid quod merito reprehendatur, quamvis in
christianis et piis litteris oratorum, et non inveniatur in Litteris
Piscatorum? De hoc ego gaudio sanctae illius animae omnino securus,
neque ullo modo meas litteras ab omni errato liberas audeo vel putare
vel dicere; neque illius huic sententiae, in qua ei visum est aliter
suscipiendos ab haereticis venientes, quam vel in praeteritum
suscipiebantur, sicut ipse testatur, vel nunc suscipiuntur, sicut
totius orbis christiani plenario concilio rationabilis consuetudo
firmata est, meam praepono sententiam, sed Ecclesiae sanctae
catholicae, quam sic ille dilexit et diligit, in qua tam uberem cum
tolerantia fructum attulit: cujus universitas ipse non fuit, sed in
ejus universitate permansit; cujus radicem nunquam deseruit, sed in
cujus radice fecundus ut esset, fecundior ab agricola coelesti purgatus
est; pro cujus pace ac salute, ne simul cum zizaniis eradicaretur et
triticum, tanta mala hominum secum in unitate constitutorum et
veritatis libertate redarguit, et charitatis virtute sustinuit.
|
|