|
24. Unde nos idem ipse copiosissime
admonet, multos in delictis suis et peccatis mortuos, quamvis ad
Christi societatem et ad illius columbae unicae innocentis et simplicis
membra non pertinentes (quae si sola baptizaret, illi utique non
baptizarent), specie tamen intus videri et baptizari et baptizare.
Et in eis quam vis mortuis, illius tamen Baptismum vivere, qui non
moritur, et mors illi non ultra dominabitur. Cum ergo et intus sint
mortui, neque latentes (nam non de illis tanta diceret Cyprianus),
qui vel non pertineant ad illam vivam columbam, vel nondum pertineant;
et foris sint mortui, qui manifestius ad eam vel non pertineant, vel
nondum pertineant; verumque sit non posse ab eo vivificari alterum,
qui ipse non vivit: manifestum est eos qui intus a talibus
baptizantur, si vera conversione cordis accedunt, ab eo vivificari
cujus est Baptismus. Si autem saeculo verbis et non factis
renuntiant, quales Cyprianus et intus esse testatur; nec ipsos
vivificari nisi convertantur, et tamen verum habere Baptismum,
etiamsi non convertantur. Unde etiam exteriores mortuos, quamvis
neque vivant, neque vivificent, habere tamen Baptismum vivum, qui
eis tunc prosit ad vitam, si convertantur ad pacem, similiter
manifestum est.
|
|