CAPUT PRIMUM.

1. Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, cum ab haereticis vel schismaticis venientes, si evangelicis verbis consecratum Baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, beato Cypriano teste utimur. Ipse quippe sibi quaestionem proposuit ex ore utique fratrum, sive quaerentium veritatem, sive pro veritate certantium. Inter disputationes enim suas, quibus volebat ostendere denuo baptizandos haereticos, de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, ait: Sed dicit aliquis, quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt (Epist. 73, ad Jubaianum)? Hic tota causa Donatistarum, cum quibus nobis de hac quaestione conflictus est, penitus naufragavit. Si enim vere Baptismum non habebant, qui venientes ab haereticis ita suscipiebantur, et super eos erant peccata eorum; cum communicatum est talibus, sive ab eis qui fuerant ante Cyprianum, sive ab ipso Cypriano, necesse est ut unum dicatur ex duobus, aut periisse jam tunc Ecclesiam talium communione maculatam, aut non obesse cuiquam in unitate permanenti aliena etiam nota peccata. Illud autem quia dicere non possunt, periisse tunc Ecclesiam contagione communionis eorum qui sine Baptismo ad eam, sicut dicit Cyprianus, admissi sunt; alioquin nec originem suam poterunt asserere, si tunc periit Ecclesia; quoniam plus quam quadraginta anni sunt inter Cypriani passionem et divinorum codicum exustionem , unde isti calumniarum suarum fumos jactantes, occasionem faciendi schismatis invenerant, sicut Consulum ordo declarat: restat ut fateantur, nulla malorum etiam cognitorum tali communione contaminari unitatem Christi. Quod cum fassi fuerint, non invenient causam cur se ab Ecclesiis orbis terrarum, quas per Apostolos institutas pariter legimus, separare debuisse contendant: quia neque illi quorumlibet malorum commixtione perire potuerunt, et isti qui non perirent si cum illis in unitate mansissent, separando se ab eis, et rumpendo vinculum pacis, utique in schismate perierunt. Apertissimum enim sacrilegium eminet schismatis, si nulla fuit causa separationis. Nullam vero fuisse causam separationis apparet, si mali etiam cogniti bonos in unitate non maculant. Non autem maculari in unitate bonos, etiam a cognitis malis docemus , teste Cypriano, qui dicit, in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissos: quorum tamen nefaria sacrilegia, quae super eos erant, quia Baptismo dimissa non erant, si polluere et perdere non potuerunt Ecclesiae sanctitatem, nulla malorum potest contagione perire. Quapropter si Cyprianum verum dixisse consentiunt, eo teste vincuntur in crimine schismatis : si Cyprianum falsum dixisse contendunt, eo teste non utantur in quaestione Baptismatis.