CAPUT XIX.

25. Quapropter qui tunc ab haeresibus venientes in eodem Christi Baptismo, quem foris acceperant, suscipiebant, et dicebant se veterem consuetudinem sequi, sicut etiam nunc suscipit Ecclesia: frustra contra eos dicebatur, apud veteres haereses et schismata prima adhuc fuisse initia, ut hi illic essent qui de Ecclesia recedebant, et hic baptizati prius fuerant, quos tunc ad Ecclesiam revertentes et poenitentiam agentes, necesse non erat baptizari. Statim enim ut unaquaeque haeresis existebat, et a congregatione catholicae communionis exibat, non dico alio die, sed et ipso die poterat irruentes in se aliquos baptizare. Et ideo si vetus haec erat consuetudo, ut sic susciperentur (quod nec ipsi qui contra disserebant negare potuerunt), nulli paulo attentius advertenti potest esse dubium, etiam eos sic esse susceptos, qui foris in haeresibus baptizati sunt.

26. Illud autem quid habeat rationis non video, ut nondum dicatur ovis errans, cui quaerenti salutem christianam, in haereticorum incidere errorem, et apud eos contingit baptizari; et ovis jam facta dicatur in ipsa intus Catholica, qui saeculo verbis solis et non factis renuntiavit, et in ea cordis falsitate Baptismum accepit. Aut si et talis non fit ovis, nisi cum se ad Deum veraci corde converterit: sicut iste non quando fit ovis baptizatur, si jam baptizatus erat, sed ovis nondum orat; sic et ille qui venit ab haereticis ut ovis fiat, non tunc baptizandus est, si apud eos jam eodem Baptismo baptizatus erat, quamvis adhuc ovis non erat. Quapropter cum omnes etiam intus mali, avari, invidi, ebriosi, et contra disciplinam christianam viventes, merito dici possint et mendaces, et tenebrosi, et mortui, et antichristi, numquid tamen propterea non baptizant, quia nihil potest esse commune mendacio et veritati, tenebris et luci, morti et immortalitati, Antichristo et Christo?

27. Non itaque de sola consuetudine, sed etiam de veritatis ratione praesumit, qui nullorum hominum perversitate perversum fieri dicit Dei Sacramentum, quod etiam in perversis esse declaratur. Certe Joannes apostolus apertissime dicit, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 9); et iterum, Qui odit fratrem suum, homicida est (Id. III, 15): cur ergo intus tales baptizant, quos in malevola invidia fuisse Cyprianus ipse commemorat (Epist. 73, ad Jubaianum).