|
Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida?
quomodo benedicunt oleum tenebrae? Si autem Deus adest Sacramentis
et verbis suis, per qualeslibet administrentur, et Sacramenta Dei
ubique recta sunt, et mali homines quibus nihil prosunt, ubique
perversi sunt.
28. Illud autem quale est, ut ideo putetur haereticus non habere
Baptismum, quia non habet Ecclesiam? Et utique cum baptizatur,
etiam de sancta Ecclesia interrogatur. Quasi vero ille qui non factis
intus, sed verbis saeculo renuntiat, non hoc in Baptismo
interrogetur. Sicut ergo hujus falsa responsio non efficit ut
Baptismus non sit quem percipit; sic et illius de Ecclesia sancta
falsa responsio non efficit ut Baptismus non sit quem percipit: et
sicut ille si postea, quod fallaciter responderat, veraciter impleat,
non ei Baptismus repetitur, sed vita corrigitur; sic et ille si
postea veniat ad Ecclesiam, de qua interrogatus falsum responderat,
quia eam se habere, dum non haberet, putabat, ipsa quam non habebat
ei datur, non quod acceperat iteratur. Cur autem ad verba quae
procedunt ex ore homicidae possit tamen Deus oleum sanctificare, et in
altari quod haeretici posuerunt non possit, nescio: nisi forte quem
cor hominis fallaciter conversum intus non impedit, lignum fallaciter
positum impedit foris, quominus sacramentis suis adesse dignetur,
nullis hominum falsitatibus impeditus. Si ergo ad hoc valet quod
dictum est in Evangelio, Deus peccatorem non audit (Joan. IX,
31), ut per peccatorem Sacramenta non celebrentur; quomodo exaudit
homicidam deprecantem, vel super aquam Baptismi, vel super oleum,
vel super Eucharistiam, vel super capita eorum quibus manus
imponitur? Quae omnia tamen et fiunt et valent etiam per homicidas,
id est per eos qui oderunt fratres, etiam in ipsa intus Ecclesia.
Cum dare nemo possit quod non habet; quomodo dat homicida Spiritum
sanctum? Et tamen ipse intus etiam baptizat. Deus ergo dat etiam
ipso baptizante Spiritum sanctum.
|
|