CAPUT XXI.

29. Quod vero ait, Baptizandus et innovandus est qui ad Ecclesiam venit, ut intus per sanctos sanctificetur; quid faciet, si et intus in non sanctos incurrerit? An forte sanctus est homicida? Et si propterea baptizatur in Ecclesia, ut etiam hoc ipsum deponat, quod homo ad Deum veniens dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit; ubi postea depositurus est, si forte in ipsa intus Ecclesia dum hominem Dei quaerit, in homicidam fraude erroris incurrit? Si non potest in homine aliquid inane esse, et aliquid praevalere; quare potest in homicida Sacramentum sanctum esse, et cor sanctum non esse? Si quisquis Spiritum sanctum dare non potest, nec baptizare potest; cur intus baptizat homicida? Aut quomodo Spiritum sanctum habet homicida, cum omnis qui Spiritum sanctum habet, illuminatus sit; qui autem odit fratrem, in tenebris sit usque adhuc? Si quia unus est Baptismus et unus spiritus, ideo non possunt habere unum Baptisma qui non habent unum spiritum; cur intus innocens et homicida Baptismum unum habent, et eumdem spiritum non habent? Ita ergo potest haereticus et catholicus Baptisma unum habere, et unam Ecclesiam non habere, sicut possunt in Catholica innocens et homicida unum habere Baptisma, et unum spiritum non habere: quia sicut unum est Baptisma, sic unus est Spiritus et una Ecclesia. Ita fit ut hoc in quoque agnoscendum sit quod habet, hoc ei dandum quod non habet. Si nihil potest ratum et firmum esse apud Dominum quod illi faciunt, quos Dominus hostes et adversarios suos esse dicit; cur firmus est Baptismus quem tradunt homicidae? An hostes et adversarios Domini non dicimus homicidas? Qui autem odit fratrem suum, homicida est. Quomodo ergo baptizabant, qui oderant Paulum servum Christi Jesu, ac per hoc oderant et Jesum, quia et Saulo ipse dixit, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? quando ejus servos persequebatur: et in fine ipse dicturus est, Cum uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis (Matth. XXV, 45)? Quamobrem, omnes qui ex nobis exeunt, non sunt ex nobis; sed non omnes qui nobiscum sunt, ex nobis sunt: sicut area cum trituratur, quidquid inde volat, non est triticum; sed non quidquid ibi est, triticum est. Ideoque et Joannes: Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Quapropter Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam vero gratiam non nisi per se ipsum vel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per se ipsum facit, vel per illius columbae membra, quibus ait: Si cui dimiseritis, dimittentur; si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 23). Baptismum vero, quod est Sacramentum remissionis peccatorum, quia nulli dubium est habere etiam homicidas posse, qui in tenebris sunt usque adhuc, quia de cordibus eorum fraternum odium non exclusum est: sive nulla eis peccata dimissa sint, si non in melius mutato corde baptizati sunt, sive continuo dimissa redierint: et per se ipsum, quia Dei est, sanctum esse cognoscimus, et sive tradatur sive accipiatur a talibus, nulla eorum perversitate violari, sive intus, sive foris.