|
30. Proinde consentimus Cypriano,
haereticos remissionem dare non posse, Baptismum autem dare posse,
quod quidem illis et dantibus et accipientibus valeat ad perniciem,
tanquam tanto munere Dei male utentibus: sicut etiam maligni et
invidi, quos et intus esse ipse testatur, remissionem peccatorum dare
non possunt, cum eos Baptismum dare posse omnes fateamur. Si enim de
his qui in nos peccaverint, dictum est, Si non dimiseritis peccata
hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth.
VI, 15): quanto magis fieri non potest ut eis peccata
dimittantur, qui fratres a quibus diliguntur oderunt, et in ipso odio
baptizantur; quibus tamen postea correctis non rursus Baptismus
datur, sed ipsa venia quam tunc accipere non meruerunt, in vera
conversione praestatur. Ideoque etiam illa quae ad Quintum scribit
Cyprianus, et illa quae cum collegis suis Liberali, Caldonio,
Junio, et caeteris, ad Saturninum, Maximum, et alios, bene
considerata nullo modo proferenda sunt adversus totius Ecclesiae
catholicae consensionem, cujus se illi membra esse gaudebant, et unde
se neque ipsi praeciderunt, neque diversa sentientes praecidi passi
sunt; donec aliquando in Domini voluntate per plenarium concilium,
licet post multos annos, quid esset rectius eluceret, non aliqua
novitate instituta, sed antiquitate roborata.
|
|