CAPUT XXIII.

31. Ad Pompeium etiam scribit Cyprianus de hac eadem re, ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae Ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, verum etiam contra scripsisse atque praecepisse. Qui utique Stephanus non propterea communicavit haereticis, quia Baptisma Christi quod in eorum perversitate integrum mansisse cognovit, improbare non ausus est. Nam si non habent Baptismum qui de Deo prava sentiunt, hoc posse et intus accidere, jam satis, ut arbitror, disputatum est; Apostoli autem nihil quidem exinde praeceperunt: sed consuetudo illa quae opponebatur Cypriano, ab eorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae universa tenet Ecclesia, et ob hoc ab Apostolis praecepta bene creduntur, quanquam scripta non reperiantur.

32. At enim scriptum est de haereticis quod a semetipsis damnati sunt (Tit. III, 11). Quid ergo, et illi non a semetipsis damnati sunt, quibus dictum est: In quo enim alterum judicas, temetipsum condemnas? His autem dicit Apostolus: Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 1, 21), etc.. Et tales profecto erant illi, qui cum essent episcopi et cum ipso Cypriano in unitate catholica constituti, fundos insidiosis fraudibus rapiebant, praedicantes utique populis Apostoli verba dicentis, Neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10).

33. Quapropter ipsius etiam epistolae quae ad Pompeium scripta est, caeteras sententias ex eisdem regulis breviter percurrere non morabor. Contra mandatum Dei esse, quod venientes ab haereticis, si jam illic Baptismum Christi acceperunt, non baptizantur, qua Scripturarum auctoritate sanctarum ostenditur? Sed plane ostenditur multos pseudochristianos, quamvis non habeant eamdem charitatem cum sanctis, sine qua nihil prosunt quaecumque sancta habere potuerint, Baptismum tamen communem habere cum sanctis: quod jam satis atque uberrime demonstratum est. Ecclesiam et Spiritum et Baptisma, dicit, ab invicem non posse separari, et ideo qui ab Ecclesia separati sunt et a Spiritu sancto, etiam a Baptismo vult intelligi separatos. Quod si ita est, cum quisque in Ecclesia catholica Baptismum acceperit, tamdiu in eo manet, quamdiu in Ecclesia et ipse manet: si autem inde discesserit, discedit a Baptismo; quod non ita est. Nam ideo redeunti non redditur, quia cum discederet, non amisit. Quemadmodum autem Spiritum sanctum sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni, et tamen Baptismum habent: sic et Ecclesiam sicut habent Catholici, non habent haeretici, et tamen Baptismum habent. Nam Spiritus sanctus disciplinae fugiet fictum (Sap. I, 5), nec tamen eum fugiet Baptismus. Itaque sicut potest Baptisma esse et unde se aufert Spiritus sanctus; ita potest esse Baptisma ubi non est Ecclesia. Manus autem impositio, si non adhiberetur ab haeresi venienti, tanquam extra omnem culpam esse judicaretur: propter charitatis autem copulationem, quod est maximum donum Spiritus sancti, sine quo non valent ad salutem quaecumque alia sancta in homine fuerint, manus haereticis correctis imponitur.