|
34. Jam de templo Dei, et quomodo
accipiendum sit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum
induistis (Galat. III, 27), satis disseruisse me memini.
Neque enim avari templum Dei sunt, cum scriptum sit, Quae societas
templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 16)? et avaritiam
idololatriam esse, testimonium Pauli Cyprianus assumpserit .
Induunt autem homines Christum, aliquando usque ad Sacramenti
perceptionem, aliquando et usque ad vitae sanctificationem: atque
illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum
proprium est bonorum et piorum. Quapropter si Baptisma esse sine
Spiritu non potest, habent et Spiritum haeretici; sed ad perniciem,
non ad salutem, sicut habuit Saül (I Reg. XIX, 23). Nam
per nomen Christi in Spiritu sancto ejiciuntur daemonia, quod et ille
poterat qui erat extra Ecclesiam; de quo discipuli Domino
suggesserunt (Marc. IX, 37). Sicut habent avari, qui tamen
non sunt templum Dei: quoniam quae societas templo Dei cum idolis?
Si autem non habent avari Spiritum Dei, et tamen habent Baptisma;
potest esse sine Spiritu Baptisma.
35. Si propterea filios Deo generare non potest haeresis per
Christum, quia Christi sponsa non est; nec turba illa malorum intus
constitutorum potest, quia et ipsa Christi sponsa non est.
Designatur enim Christi sponsa sine macula et ruga (Ephes. V,
27) . Ergo aut non omnes baptizati filii sunt Dei, aut potest et
non sponsa generare filios Dei. Sicut autem quaeritur, utrum
spiritualiter natus sit, qui Baptismum Christi apud haereticos
accepit: ita quaeri potest, utrum spiritualiter natus sit, qui
Baptismum Christi non ad Deum veraci corde conversus in Catholica
accepit, nec tamen ideo Baptismum non accepit.
|
|