CAPUT XXV.

36. Jam illa quae in Stephanum irritatus effudit, retractare nolo; quia et non opus est. Eadem quippe ipsa dicuntur, quae jam satis discussa sunt; et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus autem etiam abstinendos putaverat, qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem convellere conarentur: iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus, et sanctis charitatis visceribus largissime praeditus, in unitate cum eis manendum qui diversa sentirent. Ita quamvis commotius, sed tamen fraterne indignaretur, vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oriretur. Non autem hinc uberius excreverunt haereses et schismata: quia id quod in eis Christi est, approbatur; quod autem ipsorum est, improbatur. Magis enim qui hanc legem rebaptizandi tenuerunt, in plura frusta concisi sunt.