|
37. Jamvero cum dicit: Episcopum
docibilem esse debere (II Tim. II, 24); et adjungit,
Docibilis autem ille est, qui est ad discendum patientia lenis et
mitis: oportet enim episcopum non tantum docere, sed et discere; quia
et ille melius docet, qui quotidie crescit et proficit discendo
meliora: his utique verbis satis indicat vir sanctus et pia charitate
praeditus, non esse metuendum sic ejus epistolas legere, ut si quid
postea pluribus et diuturnioribus inquisitionibus compertum Ecclesia
confirmaverit, non ambigamus; quia sicut multa erant quae doctus
Cyprianus doceret, sic erat et aliquid quod Cyprianus docibilis
disceret. Quod autem nos admonet, ut ad fontem recurramus, id est,
ad Apostolicam traditionem, et inde canalem in nostra tempora
dirigamus, optimum est, et sine dubitatione faciendum. Traditum est
ergo nobis, sicut ipse commemorat, ab Apostolis, quod sit unus
Deus, et Christus unus, et una spes, et fides una, et una
Ecclesia, et Baptisma unum (Ephes. IV, 4, 5). Cum ergo
ipsis Apostolorum temporibus inveniamus fuisse quosdam, quibus una
spes non erat, et unum Baptisma erat; ex ipso fonte ita in nos
ducitur veritas, ut appareat nobis sic fieri posse ut cum sit una
Ecclesia, sicut spes una, et Baptisma unum; habeant tamen unum
Baptisma qui non habent unam Ecclesiam: sicut illis etiam temporibus
fieri potuit ut Baptisma unum haberent, qui unam spem non haberent.
Quomodo enim habebant unam spem cum sanctis et justis illi qui
dicebant, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor.
XV, 32), dicentes quod non esset resurrectio mortuorum? Et
tamen in ipsis erant, quibus idem apostolus dicit, Numquid Paulus
pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id.
I, 13)? Ad eos enim apertissime scribit, dicens: Quomodo
quidam in vobis dicunt quia resurrectio mortuorum non est (Id. XV,
12)?
|
|