CAPUT XXVII.

38. Et quod in Cantico canticorum Ecclesia sic describitur, Hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12): hoc intelligere non audeo nisi in sanctis et justis, non in avaris et fraudatoribus, et raptoribus, et feneratoribus, et ebriosis, et invidis, quos tamen cum justis Baptismum habuisse communem, cum quibus communem non habebant utique charitatem, ex ipsius Cypriani litteris, sicut saepe commemoravi, uberius discimus, et docemus. Nam dicat mihi aliquis, quomodo irrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo verbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus, et tamen intus fuisse testatur? Si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt; itane vero talis est illa sine macula et ruga (Ephes. V, 27) , et illa speciosa columba tali membrorum parte turpatur? An istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem Cantico dicitur (Cant. II, 2)? In quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus: in illis videlicet justis, qui in occulto Judaei sunt circumcisione cordis (Rom. II, 29) (Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus [Psal. XLIV, 14]), in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. Illa vero multitudo spinarum, sive occultis, sive apertis separationibus, forinsecus adjacet super numerum. Annuntiavi, inquit, et locutus sum; multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Numerus ergo ille justorum, qui secundum propositum vocati sunt (Rom. VIII, 28), de quibus dictum est, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Ex hoc numero quidam spiritualiter vivunt, et supereminentem viam charitatis ingrediuntur; et cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu enitatis, intendunt ne et ipsi tententur (Galat. VI, 1); et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem exstinguitur charitatis affectus, rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur. Norunt enim dicere, Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis (Psal. CXVIII, 28). Cum autem aliquid aliter sapiunt, id quoque illis in charitatis flagrantia permanentibus, nec rumpentibus vinculum pacis, Deus revelabit (Philipp. III, 15). Quidam vero adhuc carnales et animales provectus suos instanter exercent, et ut cibo spiritualium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lacte nutriuntur, ea quae in pravis moribus populari etiam judicio manifesta sunt, in Dei timore devitant; et ut minus minusque rebus terrenis et temporalibus delectentur, vigilantissime satagunt; regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent, et si quid ab ea deviant, cito auctoritate catholica corriguntur; quamvis in ejus verbis pro sensu carnali, variis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent. Sunt etiam quidam ex eo numero qui adhuc nequiter vivant, aut etiam in haeresibus vel in Gentilium superstitionibus jaceant: et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt ejus. Namque in illa ineffabili praescientia Dei, multi qui foris videntur, intus sunt; et multi, qui intus videntur, foris sunt. Ex illis ergo omnibus, qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Horum munera concessa divinitus, partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis charitas, et in futuro saeculo vita aeterna; partim vero cum malis perversisque communia, sicut omnia caetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.