|
39. Hinc itaque jam facilior et
expeditior nobis arcae illius, cujus Noe fabricator et gubernator fuit
(Gen. VI et VII), consideratio proponitur. Ait enim
Petrus: In arca Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae
factae sunt per aquam: quod et vos simili forma Baptisma salvos
facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae
interrogatio (I Petr. III, 20, 21). Quapropter si
apparent hominibus in unitate catholica baptizati, qui saeculo verbis
solis et non factis renuntiant; quomodo pertinent ad hujus arcae
mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio? Aut
quomodo salvi fiunt per aquam, qui sancto Baptismate male utentes,
cum videantur esse intus, usque in finem vitae in flagitiosis et
perditis moribus perseverant? Aut quomodo non sunt per aquam salvati,
quos in praeteritum cum eo Baptismate, quod in haeresi acceperant, in
Ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat? Eadem
quippe arcae unitas eos salvos fecit, in qua nemo nisi per aquam
salvatus est. Ipse enim dicit: Potens est Dominus misericordia sua
indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in
Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare
(Epistola 73, ad Jubaianum). Si non per aquam, quomodo in
arca? Si non in arca, quomodo in Ecclesia? Si autem in Ecclesia,
utique in arca: et si in arca, utique per aquam. Potest ergo fieri
ut et quidam foris baptizati, per Dei praescientiam verius intus
baptizati deputentur; quia illic eis aqua incipit prodesse ad salutem;
neque enim aliter dici possunt salvi facti in arca nisi per aquam: et
rursus quidam, qui videbantur intus baptizati, per eamdem
praescientiam Dei foris baptizati verius deputentur: male quippe
utentes Baptismo, per aquam moriuntur; quod nulli tunc accidit, nisi
qui praeter arcam fuit. Certe manifestum est, id quod dicitur, in
Ecclesia intus et foris, in corde, non in corpore cogitandum;
quandoquidem omnes qui corde sunt intus, in arcae unitate per eamdem
aquam salvi fiunt, per quam omnes qui corde sunt foris, sive etiam
corpore foris sint, sive non sint, tanquam unitatis adversarii
moriuntur. Sicut ergo non alia, sed eadem aqua et in arca positos
salvos fecit, et extra arcam positos interemit; sic non alio, sed
eodem Baptismo et boni catholici salvi fiunt, et mali catholici vel
haeretici pereunt. Quid autem beatissimus Cyprianus de Catholica
sentiat, et quomodo ejus auctoritate penitus obterantur haeretici,
quanquam multa dixerim, seorsum tamen, si Domino placuerit,
aliquanto uberius atque manifestius dicere statui, cum prius de
concilio ejus dixero quae deberi a me puto, quod in Dei voluntate
sequenti volumine aggrediar.
|
|