|
2. Sed nunc quod cum beato Cypriano homine
pacifico sermocinari instituimus, pergamus. Qui cum sibi
opposuisset, quod dici a fratribus noverat, Quid ergo fiet de his qui
in praeteritum ad Ecclesiam de haeresi venientes, sine Baptismo
admissi sunt? Potens est, inquit, Dominus misericordia sua
indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in
Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Bene
quidem praesumpsit, quod charitas unitatis posset cooperire
multitudinem peccatorum. Quod si habebant Baptismum, et ab his non
recte sentiebatur qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum
cooperiebat unitatis charitas, quamdiu inerat ista, non diabolica
dissensio, sed humana tentatio; donec eis, sicut dicit Apostolus,
si quid aliter sapiebant Dominus revelaret (Philipp. III,
15). Et ideo vae istis qui per sacrilegam praecisionem ab unitate
disrupti, si et apud nos et apud illos est baptismus, rebaptizant: si
autem in Catholica sola est, nec baptizant. Sive ergo rebaptizent
sive non baptizent, non sunt in vinculo pacis: unde cuilibet istorum
vulneri adhibeant medicinam. Nos autem si ad Ecclesiam sine Baptismo
admittimus, in eo numero sumus quibus Cyprianus propter unitatis
custodiam ignosci posse praesumpsit. Si autem (sicut jam, ut
arbitror, ex his quae in superioribus libris diximus, manifestum est)
etiam in haereticorum perversitate potest esse christiani Baptismi
integritas; si qui temporibus illis rebaptizaverunt, nec tamen ab
unitatis compagine recesserunt, eadem dilectione pacis potuerunt ad
veniam pertinere, qua Cyprianus etiam sine Baptismo admissos ab
Ecclesiae muneribus non potuisse separari testatur. Porro si verum
est apud haereticos et schismaticos non esse Baptismum Christi,
quanto minus obessent in unitate positis aliena peccata, si ad unitatem
venientibus et sine Baptismo admissis solverentur et propria. Nam
si, teste Cypriano, unitatis vinculum tantum valet, quomodo possent
laedi alienis peccatis, qui nollent ab unitate recedere, si etiam non
baptizati peccatis propriis non perirent, qui ad eam vellent ex haeresi
accedere?
|
|