CAPUT III.

3. Quod autem adjungit Cyprianus, et dicit, Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est: cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat, patefactae et perspectae veritati libenter atque incunctanter obsequi, quam pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari: verissime dicit, nec alteri potius quam sibi adversatur, qui resistit apertissimae veritati. Sed per illa quae tam multa jam diximus, quantum arbitror, liquido apparet, et certum est, Baptismum Christi nec haereticorum perversitate, cum apud eos datur et sumitur, posse violari. Sed ut certum nondum sit; saltem adhuc esse dubium, quisquis ea quae dicta sunt, etiam renitens cogitaverit, confitetur. Non ergo apertissimae veritati resistimus; sed aut pro manifesta veritate certamus, sicut ego existimo; aut certe, sicut possunt putare qui nondum istam quaestionem solutam esse arbitrantur, adhuc quaerimus veritatem. Et ideo si aliter se res habet quam nos dicimus, eadem simplicitate suscipimus ab haereticis baptizatos, qua suscipiebant illi quos propter unitatem Cyprianus ad veniam pertinere praesumpsit. Si autem Baptismus Christi, sicut ea quae jam multa dicta sunt indicant, et in non integra vel vita, vel fide, sive eorum qui videntur esse intus, nec tamen ad unicae illius columbae membra pertinent, sive eorum qui sic ad eam non pertinent, ut etiam aperte foris sint, potest esse integer; qui eum illis temporibus repetebant, eamdem veniam propter charitatem unitatis merebantur, quam meruisse propter ejusmodi charitatem credidit Cyprianus eos, quos sine Baptismo admissos esse arbitratus est. Isti ergo qui nulla existente causa (quandoquidem, sicut idem Cyprianus ostendit, mali bonis in unitate obesse non possunt) se ab ejusdem unitatis charitate praeciderunt, locum omnis veniae perdiderunt: et qui ipso scelere schismatis interirent, etiamsi post Catholicam non rebaptizarent; quanto supplicio digni sunt, qui vel quod eos non habere Cyprianus affirmat, habentibus catholicis dare conantur, vel, sicut ipsa res manifestat, quod et ipsi habent, non habere Catholicam criminantur?