CAPUT IV.

4. Sed quia nunc, ut dicere coeperam, cum Cypriani litteris sermocinari instituimus; non, ut arbitror, etiam illi, si adesset, viderer pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari, cum acciperet tanta ista quae nos movent, cur etiam apud haereticos in suo maligno errore perversos, Baptismum tamen Christi per se ipsum reverendissimum atque sanctissimum esse posse credamus. Cumque et ipse testetur, cujus nobis testimonium ponderis magni est, sic eos admitti in praeteritum solitos: quisquis ejus sermone commotus, haereticos denuo baptizandos esse non dubitat; eos quibus hoc propter tanta quae contradicuntur, nondum persuasum est, tales esse deputet, quales in praeteritum fuerunt, qui baptizatos in haeresi solo proprio errore correcto simpliciter admiserunt, et cum eis per unitatis vinculum salvi esse potuerunt. Quisquis autem et de praeterita Ecclesiae consuetudine, et de posteriore robore plenarii concilii, et tot tantisque sanctarum Scripturarum testimoniis, et ipsius Cypriani multis documentis, et perspicuis rationibus veritatis, intelligit Christi Baptismum verbis evangelicis consecratum non fieri cujuslibet hominis perversitate perversum; eodem unitatis vinculo intelligat salvos esse potuisse, quibus aliud salva charitate tunc visum est: ac per hoc simul oportet intelligat, eos quos nulla zizania, nulla palea, si ipsi frumenta esse voluissent, in societate Ecclesiae toto orbe diffusae poterant maculare, et ideo nulla existente causa divortii se ab eodem unitatis vinculo disruperunt; quodlibet illorum duorum verum sit, sive quod Cyprianus tunc sensit, sive quod Catholicae universitas unde ille non recessit obtinuit; foris apertissime constitutos in manifesto sacrilegio schismatis salvos esse non posse, et omnia quae habent de divinis Sacramentis et liberalitate unius legitimi viri, quamdiu tales sunt, ad eorum confusionem potius quam ad salutem valere.