|
5. Quocirca etiamsi vere propterea vellent
haeretici correcto errore venire ad Ecclesiam, quia putarent se
Baptismum non habere nisi in Catholica acciperent; nec sic eis
deberemus ad iterationem Baptismi consentire, sed potius docendi
essent, nec integritatem Baptismi prodesse perversitati eorum, si
corrigi nollent; nec eorum perversitate violatum fuisse integrum
Baptisma, quamdiu corrigi noluerunt; nec quia corrigi volunt, melius
in eis Baptisma fieri: sed ipsos a malignitate discedere, illud autem
incipere jam prodesse ad salutem, quod prius inerat ad perniciem.
Haec enim discentes, et salutem in catholica unitate desiderabunt, et
suum esse quod Christi est non existimabunt, et veritatis
Sacramentum, quamvis in se positum, cum errore proprio non
miscebunt.
6. Huc accedit, quia sic homines occulta nescio qua inspiratione
Dei detestantur, si quis iterum Baptismum accipiat, quem ubicumque
jam acceperat, ut iidem ipsi haeretici cum inde disputant, frontem
confricent, et prope omnes eorum laici qui apud eos inveteraverunt, et
animosam pertinaciam adversus Catholicam conceperunt, hoc solum illic
sibi displicere fateantur: et multi qui propter adipiscenda aliqua
commoda saecularia, vel incommoda devitanda, transire ad eos volunt,
occultis conatibus ambiant, ut hoc eis quasi peculiari et domestico
beneficio praestetur, ne rebaptizentur; et nonnulli caeteris eorum
vanis erroribus et falsis criminationibus adversus catholicam Ecclesiam
credentes, hoc uno revocentur, ut eis sociari nolint, ne rebaptizari
cogantur. Quem sensum, hominum omnia penitus corda occupantem isti
Donatistae metuentes, maluerunt recipere Baptismum qui apud
Maximianistas quos damnaverant datus est, et eo modo sibi linguas
praecidere, et ora oppilare, quam denuo baptizare tot homines
Mustitanae et Assuritanae et aliarum plebium, quas cum Feliciano et
Praetextato et caeteris a se damnatis et ad se redeuntibus
susceperunt.
|
|