|
7. Cum enim hoc raro fit in singulis, inter
multa spatia locorum et temporum, horror facti non ita sentitur: si
autem repente convenirentur quos per tam longum tempus, sive urgentibus
periculis mortis, sive per solemnitates Paschales memorati
Maximianistae baptizaverant, et eis diceretur ut iterum
baptizarentur, quoniam id quod in sacrilegio schismatis acceperant
nihil esset; id quidem dicoretur quod eos pertinacia sui erroris dicere
cogeret, ut possent qualicumque falsa umbra constantiae contra calorem
veritatis suae duritiae rigorem glaciemque contegere: sed quia hoc illi
ferre non possent, et quod in tam multis hominibus fieret, nec ipsi
possent tolerare qui facerent, praesertim quia iidem ipsi eos in parte
Primiani rebaptizarent, qui eos in parte Maximiani jam
baptizaverant, receptus est Baptismus illorum, et interceptus typhus
istorum. Quod nullo modo eligerent fieri, nisi amplius sibi adversari
arbitrarentur horrorem hominum de iterata tinctione, quam
considerationem de perdita defensione. Quod non ideo dixerim, quia
humano sensu deterreri debuimus, si ab haereticis venientes denuo
baptizari veritas cogeret: sed quia sanctus Cyprianus ait, hoc ipso
magis haereticos ad necessitatem veniendi adigi potuisse, si rursus in
Catholica baptizarentur; propterea commemorare volui quantus pene in
omnium mentibus hujus facti horror insideat, quem divinitus infusum
esse crediderim, ut adversus quaslibet disputationes quas infirmi
discutere nequeunt, horrore ipso Ecclesia muniretur.
|
|