CAPUT VII.

8. Sane verba ipsa Cypriani cum intueor, admoneor quaedam multum necessaria dicere dirimendae hujusmodi quaestioni. Nam si viderint, inquit, judicio et sententia nostra id decerni et statui, uti Baptisma justum et legitimum computetur, quo illic baptizantur; putabunt se Ecclesiam quoque et caetera munera Ecclesiae juste et legitime possidere. Non ait, Putabunt se munera Ecclesiae possidere; sed, juste et legitime possidere. Nos autem Baptismum eos non juste et legitime possidere concedimus: non possidere autem non possumus dicere, cum Sacramentum dominicum in evangelicis verbis cognoscimus. Baptismum ergo legitimum habent, sed non legitime habent. Quisquis enim eum et in unitate catholica, et eo digne vivens habet, et legitimum et legitime habet: quisquis autem vel in ipsa Catholica sicut palea commixta frumento, vel extra sicut palea vento sublata habet, hunc Baptismum legitimum quidem habet, sed non legitime. Ita enim habet quemadmodum utitur: non autem legitime utitur qui eo contra legem utitur; quod facit omnis qui baptizatus perdite vivit, sive intus, sive foris.