CAPUT VIII.

9. Quapropter sicut de lege dixit Apostolus, Bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. II, 8); ita de Baptismo recte dicere possumus, Bonus est Baptismus, si quis eo legitime utatur. Et sicut non faciebant tunc ut lex bona non esset, aut omnino nulla esset, qui ea non legitime utebantur; sic nullo modo facit ut Baptismus bonus non sit, aut ut omnino Baptismus non sit, quisquis eo, sive quia in haeresi, sive quia in pessimis moribus vivit, non legitime utitur. Et ideo cum vel ad unitatem catholicam, vel ad vitam tanto Sacramento dignam convertitur, non aliud baptisma incipit habere legitimum, sed illud ipsum incipit habere legitime. Nec remissio irrevocabilium peccatorum consequitur Baptisma, nisi non solum legitimum, sed etiam legitime habeatur: nec tamen si legitime non habebitur, et peccata vel non remittentur, vel remissa replicabuntur, propterea vel malum vel nullum erit in baptizato Baptismi sacramentum. Sicut enim Judas, cui buccellam tradidit Dominus, non malum accipiendo, sed male accipiendo locum in se diabolo praebuit (Joan. XIII, 27); sic indigne quisque sumens dominicum Sacramentum non efficit ut quia ipse malus est, malum sit, aut quia non ad salutem accipit, nihil acceperit. Corpus enim Domini et sanguis Domini nihilominus erat etiam illis quibus dicebat Apostolus, Qui manducat indigne, judicium tibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Non ergo quaerant in Catholica haeretici quod habent, sed quod non habent, id est, finem praecepti, sine quo multa sancta haberi possunt, sed prodesse non possunt. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Lavacri vero Sacramentum non ut habeant, si jam eodem ipso, quamvis in haeresi, tincti sunt; sed ut salubriter habeant, ad Catholicae unitatem veritatemque festinent.