CAPUT IX.

13. Primus Felix a Migirpa dixit: Censeo omnem hominem ab haeresi venientem baptizandum. Frustra enim illic putat se esse baptizatum, cum non sit Baptisma, nisi in Ecclesia, unum et verum: quia et Dominus unus, et fides una, et una Ecclesia est, in qua stat unum Baptisma, et sanctitas, et caetera. Nam quae foris exercentur, nullum habent salutis effectum .

14. Ad ea quae Felix a Migirpa dixit, haec dicimus: Si non esset Baptisma unum et verum nisi in Ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. Est autem in eis; nam id non recipiunt redeuntes, non ob aliud nisi quia non amiserant recedentes. Quod autem ait, Nam quae foris exercentur, nullum habent salutis effectum; consentio, et omnino verum esse credo. Aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. Venientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant.