CAPUT XI.

16. Novatus a Thamugade dixit: Licet sciamus omnem Scripturam testimonium reddere de salutari Baptismo, debemus tamen fidem nostram exprimere. Haereticos et schismaticos ad Ecclesiam venientes, qui pseudobaptizati videntur, debere eos in fonte perenni baptizari: et ideo secundum testimonium Scripturarum, et secundum decretum collegarum nostrorum sanctissimorum virorum , omnes schismaticos et haereticos qui ad Ecclesiam conversi sunt baptizari ; sed et quicumque ordinati videbantur, inter laicos recipi .

17. Novatus a Thamugade quid fecerit dixit, non autem aliquid attulit unde se ostenderet facere debuisse quod fecit. Nominavit enim testimonium Scripturarum et decretum collegarum, sed non inde aliquid protulit quod considerare possemus.