|
18. Nemesianus a Tubunis dixit: Baptisma
quod dant haeretici et schismatici, non esse verum, ubique in
Scripturis sanctis declaratum est: quoniam ipsi praepositi eorum falsi
christi sunt, et falsi prophetae, dicente Domino per Salomonem:
|
“Qui fidens est in falsis, hic pascit ventos; idem autem ipse
sequitur aves volantes (Prov. X, 4). Deserit enim vias vineae
suae, a semitis vero agelli sui erravit. Ingreditur autem per avia
loca atque arida et terram destinatam siti, consequitur autem manibus
infructuosa .”
|
|
Et iterum:
|
“Ab aqua aliena abstine te, et de fonte
alieno ne biberis, ut longum vivas tempus, adjiciantur etiam tibi anni
vitae.”
|
|
Et in Evangelio sua voce Dominus noster Jesus Christus
locutus est dicens:
|
“Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu
sancto, non potest introire in regnum Dei”
|
|
(Joan. III, 3).
Hic est Spiritus, qui ab initio ferebatur super aquam (Gen. I,
2). Neque enim Spiritus sine aqua operari potest, neque aqua sine
Spiritu. Male ergo sibi quidam interpretantur, ut dicant, quod per
manus impositionem Spiritum sanctum accipiant, et sic recipiantur;
cum manifestum sit utroque sacramento debere eos renasci in Ecclesia
catholica. Tunc quippe poterunt filii Dei esse, dicente Apostolo,
|
“Curantes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis: unum
corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis
vestrae; unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus”
|
|
(Ephes. IV, 3-5). Haec omnia Ecclesia catholica loquitur.
Et iterum in Evangelio dicit,
|
“Quod natum est de carne, caro est;
et quod natum est de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6):
quoniam spiritus Deus est, et de Deo natus est”
|
|
(Id. IV,
24). Ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque faciunt
carnalia sunt, dicente Apostolo,
|
“Manifesta sunt enim opera
carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, incestus,
idololatriae, veneficia, inimicitiae, certamina, zelus, ira,
divisiones, haereses, et his similia; de quibus praedixi vobis,
sicut praedico, quoniam quicumque haec faciunt, regnum Dei non
haereditabunt”
|
|
(Galat. V, 19-21). Condemnat aeque
Apostolus cum omnibus malis et eos qui divisionem faciunt, hoc est,
schismaticos et haereticos. Nisi ergo acceperint Baptisma salutare in
Ecclesia catholica quae una est, salvi esse non possunt, sed cum
carnalibus in judicio Domini damnabuntur .
19. Nemesianus a Tubunis multa posuit testimonia Scripturarum:
sed pro sententia Catholicae, quam declarandam et commendandam
suscepimus, multa locutus est. Nisi forte putandum est, quia non
fidit in falsis qui fidit in spe rerum temporalium, sicut omnes avari
atque raptores, et qui saeculo non factis, sed verbis renuntiant,
quales tamen intus et baptizare et baptizari etiam, Cyprianus est
testis (Epist. 13, ad Clericos). Ipsi sequuntur etiam aves
volantes (Prov. X, 4), quia non apprehendunt quae concupiscunt.
Deserit autem vias vineae suae, et a semita agelli sui errat; et
ingreditur per avia loca atque arida et terram destinatam siti,
consequitur autem manibus infructuosa, non haereticus tantum, sed
omnis qui male vivit: quia omnis justitia fructuosa est, et omnis
iniquitas infructuosa. Qui vero aquam alienam de fonte extraneo
bibunt, non haeretici tantum sunt, sed omnes qui non vivunt secundum
ea quae docet Deus, et vivunt secundum ea quae docet diabolus. Nam
si de Baptismo diceret, non diceret, Nec de fonte extraneo biberis;
sed, De fonte extraneo non te ablueris. Jam vero quod Dominus ait,
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in
regnum Dei (Joan. III, 5), quid eum adjuvet ad id quod
putat, omnino non video. Aliud est enim, Omnis qui intrabit in
regnum coelorum prius renascitur ex aqua et Spiritu, quia nisi renatus
fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; quod
Dominus dixit, et verum est: aliud autem, Omnis qui nascitur ex
aqua et Spiritu intrabit in regnum coelorum; quod utique falsum est.
Nam et Simon ille magus natus erat ex aqua et Spiritu (Act.
VIII, 13), et tamen non intravit in regnum coelorum. Sic
fieri potest ut haereticis etiam contingat. Aut si non nascitur ex
Spiritu nisi qui veraci conversione mutatur, omnes qui saeculo verbis
et non factis renuntiant, non utique de Spiritu, sed ex aqua sola
nascuntur: qui tamen et intus teste Cypriano sunt. Necesse est enim
ut unum de duobus concedatur: aut illi qui fallaciter saeculo
renuntiant, nascuntur de Spiritu, quamvis ad perniciem, non ad
salutem, atque ita possunt et haeretici: aut si illud quod scriptum
est, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I,
5), etiam ad hoc valet, ut fallaciter saeculo renuntiantes non
nascantur de Spiritu; potest quis baptizari aqua, et non nasci de
Spiritu; et frustra Nemesianus ait, Neque Spiritus sine aqua
operari potest, nec aqua sine Spiritu. Jamvero et alibi saepe dictum
est, quomodo fieri possit ut habeant communiter unum Baptisma, qui
Ecclesiam non habent unam: sicut fieri potest in ipsa intus Ecclesia
ut non habeant unum Spiritum sancti per justitiam et immundi per
avaritiam, et tamen habeant unum Baptisma. Sic enim dictum est,
unum corpus, id est, Ecclesia; sicut, unus Spiritus, et, unum
Baptisma. Jam caetera quae dixit, nostrae potius assertioni
suffragantur. Posuit enim ex Evangelio testimonium, Quod natum est
de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est
(Joan. III, 6); quia Deus spiritus est, et ex Deo natus est
(Id. IV, 24): et intulit, Ergo omnes haeretici et
schismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo,
|
“Manifesta enim sunt opera carnis, quae sunt fornicationes,
immunditiae;”
|
|
et caetera quae ibi dicit Apostolus, ubi et haereses
commemoravit, iste exsecutus est:
|
“Quoniam quicumque haec faciunt,
regnum Dei non haereditabunt”
|
|
(Galat. V, 19-21). Deinde
adjecit, et dixit: Condemnat itaque Apostolus cum omnibus malis et
eos qui divisionem faciunt, hoc est, schismaticos et haereticos.
Bene, quod enumerans opera carnis, inter quae et haereses sunt,
invenit et dixit simul omnia damnantem Apostolum. Interroget ergo
ipsum sanctum Cyprianum, et audiat ab eo quam multi etiam intus
secundum opera mala carnis vivunt, quae cum haeresibus damnat
Apostolus, et tamen baptizant et baptizantur. Cur ergo soli
haeretici dicuntur Baptismum habere non posse, quem habent socii
damnationis ipsorum?
|
|