CAPUT XIII.

20. Januarius a Lambaese dixit: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptizandos, et sic in Ecclesiam sanctam admittendos.

21. Huic respondetur: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decrevit concilium catholicum orbis terrarum, etiam in haereticis inventum Christi Baptismum non esse improbandum. Si autem poneret testimonia Scripturarum, aut contra nos non esse, aut etiam pro nobis esse demonstraremus: sicut ecce qui eum sequitur.