CAPUT XIV.

22. Lucius a Castro Galbae dixit: Cum Dominus in Evangelio suo dixerit,

“Vos estis sal terrae; si autem sal infatuatum fuerit, id quod salietur ex eo, ad nihilum valebit, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus”

(Matth. V, 13); et iterum post resurrectionem suam mittens Apostolos suos mandaverit, dicens,

“Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; ite ergo, et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti”

(Id. XXVIII, 18, 19): cum ergo manifestum sit haereticos, id est, hostes Christi, non integram Sacramenti confessionem habere: item schismaticos non posse condire sapientia spirituali, cum ipsi ab Ecclesia, quae una est, recedendo infatuati contrarii facti sint; fiat sicut scriptum est,

“Domus contrariorum legis debent emundationem”

(Prov. XIV, 9, sec. LXX): et consequens est eos qui a contrariis baptizati inquinati sunt primo purgari, et tum demum baptizari .

23. Lucius a Castro Galbae ex Evangelio posuit testimonium, dicente Domino, Vos estis sal terrae; si autem sal infatuatum fuerit, id quod salietur ex eo, ad nihil valebit, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus: quasi nos dicamus homines ipsos foras projectos aliquid valere, vel ad suam vel ad aliorum salutem. Sed et qui tales videntur intus, non solum spiritualiter foris sunt, sed etiam corporaliter in fine separabuntur. Omnes enim tales ad nihil valent, nec ideo tamen sacramentum Baptismatis quod in eis est, nihil est. Nam et in ipsis qui projiciuntur foras, si resipiscant et redeant, salus eis quae recesserat redit: Baptisma vero quia non recesserat non redit. Et illud quod ait Dominus, Ite ergo, et docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, non permisit baptizare nisi bonos: quia malis non diceret, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 23). Quomodo ergo intus baptizant mali, qui dimittere peccata non possunt? Quomodo etiam baptizant malos non mutatos, quorum peccata adhuc super eos sunt, sicut Joannes dicit, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 9)? Si autem tunc dimittuntur, cum se bonis et justis, per quos in Ecclesia dimittuntur, quamvis a malis baptizati sint, intima charitate conjungunt; sic et illis qui forinsecus veniunt, et ad eamdem compaginem corporis Christi, interno vinculo pacis accedunt; Baptismus tamen Christi in utrisque agnoscendus, et in nullis improbandus est; sive antequam convertantur, quamvis eis nihil prosit, sive cum convertuntur, ut prosit, Cum ipsi ab Ecclesia quae una est, inquit, recedendo infatuati contrarii facti sint; fiat sicut scriptum est,

“Domus contrariorum legis debent emundationem.”

Et consequens est, inquit, eos qui a contrariis baptizati, inquinati sunt, primo purgari, et et tunc demum baptizari. Quid ergo, raptores et homicidae non sunt contrarii legis dicentis, Non occides, non furaberis (Exod. XX, 13, 15)? Debent ergo emundationem: quis hoc negaverit? Et tamen non solum quicumque a talibus intus baptizantur, sed etiam qui tales non mutati baptizantur, quamvis adhuc purgationem debeant ut mutentur, non tamen amplius cum mutati fuerint baptizantur. Tanta vis est in sacramento simplicis Baptismi, ut cum fateamur aliquem baptizatum et adhuc male viventem debere mundari, vetemus tamen ulterius baptizari.