|
24. Crescens a Cirta dixit: In tanto coetu
sanctissimorum consacerdotum lectis litteris Cypriani dilectissimi
nostri ad Jubaianum, itemque ad Stephanum, quae tantum in se
sanctissimorum ex Scripturis deificis descendentium testimoniorum
continent, ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire
debeamus: censeo ego omnes haereticos sive schismaticos, qui ad
catholicam Ecclesiam venire voluerint, non ante ingredi nisi
exorcizati et baptizati fuerint; exceptis his sane qui in Ecclesia
catholica fuerint ante baptizati, ita tamen ut per manus impositionem
in poenitentiam Ecclesiae reconcilientur.
25. Hic admonemur iterum quaerere, cur dixerit, exceptis his sane
qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati. An quia non
amiserant quod intus acceperant? Ergo quod habere foris poterant, cur
non et tradere poterant? An illicite foris traditur? Sed neque
licite foris habetur, et tamen habetur: sic illicite foris datur, sed
tamen datur. Quod autem praestatur redeunti qui intus acceperat, hoc
praestatur venienti qui foris acceperat; id est, ut licite intus
habeat, quod illicite foris habebat. Sed aliquis forsitan quaerat,
quid de hac re beati Cypriani epistola ad Stephanum dixerit, cujus in
hac sententia commemoratio facta est, cum in exordio concilii non sit
commemorata, credo quia non putatum est necessarium. Nam et ipsam in
isto coetu consacerdotum lectam esse dixit: quod factum omnino non
dubito, quantum arbitror, ut fieri solet, quo possent jam congregati
episcopi etiam de illa causa simul aliquid cognoscere, quae illa
epistola continetur. Nam prorsus ad quaestionem praesentem non
pertinet; et magis miror cur eam iste commemorare voluerit, quam cur
in exordio concilii commemoratio ejus praetermissa sit. Quod si
quisquam arbitratur me aliquid noluisse in medium proferre, quod in ea
positum est praesenti causae necessarium, legat eam et sciat verum esse
quod dico: aut si aliud invenerit, redarguat. Prorsus enim illa
epistola de Baptismo apud haereticos vel schismaticos dato, unde nunc
agimus, nihil habet .
|
|