CAPUT XVI.

26. Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia est, ut haeretici ad Ecclesiam venientes baptizentur; eo quod nullam foris apud peccatores remissionem peccatorum consequantur.

27. Cui respondetur: Universae Ecclesiae catholicae sententia haec est, ut haeretici quamvis in haeresi jam Christi Baptismo baptizati ad Ecclesiam venientes non baptizentur. Si enim nulla est apud peccatores remissio peccatorum, nec intus peccatores peccata dimittunt: et tamen ab eis baptizati non rebaptizantur.