|
28. Monnulus a Girba dixit: Ecclesiae
catholicae matris nostrae veritas apud nos, fratres, semper mansit et
manet, vel maxime in Baptismi Trinitate, Domino nostro dicente,
|
“Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti”
|
|
(Matth. XXVIII, 19). Cum ergo manifesto,
inquit, sciamus haereticos non habere nec Patrem, nec Filium, nec
Spiritum sanctum, debent venientes ad Ecclesiam matrem nostram vere
renasci et baptizari, ut cancer quod habebant, et damnationis ira, et
erroris offectura , per sanctum et coeleste lavacrum sanctificetur.
29. Huic respondemus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum in
Sacramento duntaxat habere omnes qui Baptismo verbis evangelicis
consecrato baptizantur: in corde autem et in vita nec illos habere,
qui intus perdite et exsecrabiliter vivunt.
|
|