|
30. Secundinus a Cedias dixit: Cum
Dominus noster Christus dicat,
|
“Qui mecum non est, adversum me
est”
|
|
(Id. XII, 30); et Joannes apostolus eos qui ab
Ecclesia exeunt antichristos dicat (I Joan. II, 18):
indubitanter hostes Christi, quique antichristi nominati sunt,
gratiam Baptismi salutaris ministrare non possunt; et ideo censeo eos
qui de haereticorum insidiis confugiunt ad Ecclesiam, baptizandos esse
a nobis, qui amici appellati sumus Dei de ejus dignatione.
31. Cui respondetur, Christi adversarios omnes esse, quibus
dicentibus, Domine, nonne in nomine tuo virtutes multas fecimus? et
alia quae ibi dicuntur; in fine dicturus est, Non novi vos; recedite
a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22,
23): quae tota palea si usque ad ultimum in malitia perseverabit,
sive ante ventilationem ejus aliquid foras volet, sive intus esse
videatur, igni destinata est. Si ergo propterea baptizandi sunt ad
Ecclesiam venientes haeretici, ut ab amicis Dei baptizentur; numquid
illi avari, raptores, homicidae, amici Dei sunt, aut quos
baptizaverint denuo baptizandi sunt?
|
|