CAPUT PRIMUM.

1. Poterat jam fortasse sufficere, quod toties repetitis rationibus, et multipliciter disputando versatis atque tractatis, adjunctis etiam divinarum Scripturarum documentis, et ipsius Cypriani tot testimoniis suffragantibus, jam etiam corde tardiores, quantum existimo, intelligunt Baptismum Christi nulla perversitate hominis, sive dantis, sive accipientis, posse violari. Nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra veterem consuetudinem disputationibus salva charitate atque unitate altercantibus discutiebatur, visum est quibusdam etiam egregiis viris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud haereticos vel schismaticos Baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur Sacramentum ab effectu, vel usu Sacramenti. Et quia ejus effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos non inveniebatur, ipsum quoque Sacramentum non illic esse putabatur. Sed convertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi qui in ipsa unitate perversi sunt et perdite vivunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec habere; quia non malignis, sed bonis filiis dictum est, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur (I Joan. XX, 23): habere tamen, et dare, et accipere Baptismi Sacramentum, satis eluxit pastoribus Ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est; etiam ovem, quae foris errabat, et dominicum characterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, venientem ad christianae unitatis salutem, ab errore corrigi, a captivitate liberari, a vulnere sanari, characterem tamen in ea dominicum agnosci potius quam improbari: quandoquidem ipsum characterem multi et lupi et lupis infigunt, qui videntur quidem intus esse, verumtamen ad illam ovem, quae etiam ex multis una est, non pertinere, morum suorum fructibus convincuntur, in quibus in finem usque perdurant: quia secundum praescientiam Dei, sicut multae oves errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius; inter quos tamen novit Dominus qui sunt ejus, qui non audiunt vocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes Pharisaeorum, de quibus dictum est, Quae dicunt, facite (Matth. XXIII, 3).

2. Sicut enim homo spiritualis habens finem praecepti, id est, charitatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5), potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et aggravat animam (Sap. IX, 15), minus liquide cernere, et aliter sapere quod in eadem charitate permanenti Deus cum voluerit revelabit (Philipp. III, 15): sic in homine carnali atque perverso potest aliquod bonum et utile reperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. Nam ut in palmite fructuoso invenitur aliquid quod purgandum sit, ut majorem fructum ferat; ita et in arundine sterili atque arida vel alligata solet uva pendere. Et ideo sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suavia ubicumque suspensa non respuit: ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano visum est ab haereticis venientes denuo baptizari oportere; laudanda in tanto viro aversatur, et emendanda sectatur, nec ea ipsa quae sectatur assequitur. Ille enim dum zelo Dei graviter detestatur eos qui se ab unitate separaverunt, etiam ab ipso Baptismo separatos esse arbitratus est: isti autem parum sceleris putantes, quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam Baptismum ejus illic non esse, et secum exiisse contendunt. Tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis ejus aequentur.