|
32. Felix a Bagai dixit: Sicut caecus
caecum ducens simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14), ita
haereticus haereticum baptizans simul in mortem cadunt.
33. Hoc verum est, sed non propterea verum est quod adjungit: Et
ideo, inquit, haereticus baptizandus et vivificandus, ne nos vivi
mortuis communicemus. Nonne mortui erant qui dicebant, Manducemus et
bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32)? non enim
credebant resurrectionem mortuorum. Qui ergo istorum colloquiis malis
corrumpebantur et eos sequebantur, nonne pariter cum eis in foveam
cadebant? Et in eis tamen erant isti quibus scribebat Apostolus jam
baptizatis, nec tamen ideo si corrigerentur, denuo baptizarentur.
Nonne idem apostolus ait, Sapere secundum carnem mors est (Rom.
VIII, 6)? Et utique secundum carnem sapiebant avari,
fraudatores, raptores, inter quos gemebat ipse Cyprianus. Quid ergo
illi in unitate viventi oberant mortui? Aut quis dicat baptismum
Christi quod tales haberent vel darent, eorum iniquitatibus fuisse
violatum?
|
|