|
36. Theogenes ab Hippone regio dixit:
Secundum sacramentum Dei gratiae coelestis quod accepimus, unum
Baptismum quod est in Ecclesia sancta credimus.
37. Potest et mea esse sententia. Sic enim librata est, ut nihil
habeat contra veritatem. Nam et nos unum Baptisma quod est in
Ecclesia sancta credimus. Si autem dixisset, Quod est in sola
Ecclesia sancta credimus; respondendum erat sicut caeteris. Nunc
vero quia sic dictum est, Unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta
credimus; ut esse quidem in Ecclesia sancta diceretur, sed et alibi
esse non negaretur: quodlibet ille senserit, contra haec verba
disputare non opus est. Si enim de me singula quaererentur, utrum
esset unum Baptisma; responderem unum esse. Deinde si interrogarer,
utrum hoc esset in Ecclesia sancta; responderem hoc esse. Tertio si
quaereretur, utrum hoc Baptisma crederem: responderem ita me
credere; ac per hoc unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta me
credere responderem. Si autem quaereretur, utrum in sola sancta esset
Ecclesia, et apud haereticos vel schismaticos non esset; non me ita
credere cum tota Ecclesia responderem. Sed quia hoc ille in sententia
sua non posuit, puto esse improbum ut ego illi addam verba contra quae
disputem, quae ibi non inveni. Ita enim si diceret, Una est aqua
Euphratae fluminis, quae est in paradiso; verum utique diceret. Sed
si interrogaretur, utrum in solo paradiso esset ista aqua, et ita esse
diceret, falsum diceret. Est enim et praeter paradisum in his
terris, in quas ab illo fonte permanat. Sed quis est tam temerarius,
qui dicat hoc eum responsurum fuisse quod falsum est, cum posset
fortasse hoc respondere quod verum est? Quapropter verba hujus
sententiae non debent habere contradictionem, quia nihil impediunt
veritatem.
|
|