CAPUT XXII.

38. Dativus a Badis dixit: Nos, quantum in nobis est, haeretico non communicamus, nisi baptizatus in Ecclesia fuerit, et remissionem peccatorum acceperit.

39. Respondetur: Si propterea vis eum baptizari, quia non accepit remissionem peccatorum; si intus aliquem inveneris qui tenens odium adversus fratrem sic baptizatus sit, cum Dominus mentiri non possit, qui ait, Si non dimiseritis, non vobis dimittetur (Matth. VI, 15), jubebis correctum denuo baptizari? Non utique: sic ergo nec haereticum. Sane iste cur non breviter dixerit, Nos haeretico non communicamus; sed addidit, quantum in nobis est: non est praetereundum. Vidit enim plures huic sententiae consentire, a quorum tamen consortio, ne violaretur unitas, se isti separare non possent, et addidit, quantum in nobis est: utique demonstrans non voluntate se communicare his quos arbitrabatur Baptismum non habere, sed tamen omnia bono pacis et unitatis esse toleranda; quod et illi faciebant, qui istos non recte facere sentiebant, et illud tenebant quod postea melius declarata veritas docuit, et antiquior consuetudo concilio posteriore firmata robustius persuasit: invicem se tamen, cum salva charitate diversa sentirent, sollicita pietate toleraverunt, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3), donec alteris eorum, si quid aliter saperent, id quoque illis Deus revelaret (Philipp. III, 15). Hoc isti audiant, a quibus per hoc concilium unitas oppugnatur, per quod concilium quantum amanda sit unitas declaratur.