CAPUT XXIII.

40. Successus ab Abbir Germaniciana dixit: Haereticis aut nihil licet, aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt et Spiritum sanctum dare: si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritualiter possunt. Propterea censemus haereticos baptizari .

41. Huic prope totidem verbis ita responderi potest: Homicidis aut nihil licet, aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt et Spiritum sanctum dare: si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritualiter possunt. Propterea censemus ab homicidis baptizatos, vel homicidas baptizatos atque in melius non mutatos, cum se correxerint, baptizari. At hoc non est verum. Qui enim odit fratrem suum homicida est (I Joan. III, 15). Et tales noverat intus Cyprianus, qui utique baptizabant. Frustra ergo talia de baptizandis haereticis dicta sunt.