|
42. Fortunatus a Thuccabori dixit:
Jesus Christus Dominus et Deus noster, Dei Patris et creatoris
Filius, super petram aedificavit Ecclesiam, non super haeresim: et
potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. Quare qui
extra Ecclesiam sunt, et contra Christum stantes, oves ejus et
gregem spargunt, baptizare foris non possunt.
43. Ad hoc addidit, foris, ut ei jam breviter responderi non
possit. Nam et huic totidem pene verbis ita responderetur: Jesus
Christus Dominus et Deus noster, Dei Patris et creatoris Filius,
super petram aedificavit Ecclesiam, non super iniquitatem: et
potestatem baptizandi episcopis dedit, non iniquis. Quare qui non
pertinent ad petram, super quam aedificant qui verba Dei audiunt et
faciunt, sed contra Christum viventes audiendo verba ejus et non
faciendo, ac per hoc super arenam aedificando, oves ejus et gregem
perditorum morum exemplo corrumpunt, baptizare non possunt. Numquid
non posset hoc verisimiliter dici? et tamen falsum est. Baptizant
quippe iniqui; quoniam iniqui sunt illi raptores, quos in unitate
secum positos Cyprianus arguebat (Serm. de Lapsis). Sed ideo,
inquit , addidit foris. Cur ergo isti foris baptizare non possunt?
An quia pejores sunt eo ipso quo foris sunt? Sed nihil interest ad
integritatem Baptismi, quando pejor id tradat. Neque enim tantum
interest inter malum et pejorem, quantum interest inter bonum et
malum: et tamen cum baptizat malus, non aliud dat quam bonus. Ergo
et cum baptizat pejor, non aliud dat quam ille qui minus est malus.
An forte non ad hominis meritum, sed ad ipsius Baptismi sacramentum
pertinet ut foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris
posset, et toties necesse esset baptizari, quoties recedens quisque ab
Ecclesia rursus ad Ecclesiam remeasset.
44. Jamvero si diligentius quaeramus quid sit foris, maxime quia
ipse commemorationem fecit petrae super quam aedificatur Ecclesia:
nonne illi sunt in Ecclesia, qui sunt in petra; qui autem in petra
non sunt, nec in Ecclesia sunt? Jam ergo videamus utrum super petram
aedificium suum constituant, qui audiunt Christi verba, et non
faciunt. Contradicit eis ipse Dominus, dicens: Qui audit verba mea
haec et facit ea, similabo illum viro prudenti qui aedificat domum suam
super petram; et paulo post, Qui audit verba mea haec et non facit
ea, similabo eum viro stulto qui aedificat domum suam super arenam
(Matth. VII, 24, 26). Si ergo in petra est Ecclesia,
illi qui super arenam sunt, quia extra petram sunt, profecto extra
Ecclesiam sunt. Recordemur itaque quam multos commemoret Cyprianus
velut intus positos qui aedificant super arenam, id est, audiunt verba
Christi et non faciunt. Et ideo quia super arenam sunt, extra petram
esse convincuntur, quod est extra Ecclesiam: tamen et quamdiu ita
sunt, et nondum vel nunquam in melius commutantur, baptizant et
baptizantur; et Baptismus quem habent, illis ad damnationem
destinatis integer manet.
45. Neque hoc loco dici potest : Quis enim facit omnia verba
Domini, quae in ipso evangelico sermone conscripta sunt, quem
concludens ait, aedificare super petram qui eadem verba audirent et
facerent; super arenam autem qui audirent et non facerent? Quia et si
a quibusdam non implentur omnia, in eodem tamen sermone posuit
medicinam, dicens: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI,
37). Et post orationem dominicam in eodem ipso sermone commemoratam
atque conscriptam: Dico enim vobis, inquit, si dimiseritis peccata
hominibus, dimittet et vobis Pater vester peccata vestra; si autem
non dimiseritis hominibus, neque Pater vester dimittet vobis
(Matth. VI, 14, 15). Hinc et Petrus ait , Quia charitas
cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8): quam utique
non habebant illi, ac per hoc super arenam aedificabant, de quibus
idem Cyprianus dicit, quod intus in malevola invidia etiam temporibus
apostolicis sine charitate conversabantur (Epist. 73, ad
Jubaianum); et ideo intus quidem esse videbantur, sed foris erant,
quia in illa petra per quam significatur Ecclesia non erant.
|
|