|
46. Sedatus a Tuburbo dixit: In quantum
aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata abluit delicta, in
tantum haeretico sermone velut cancere infecta cumulat peccata. Quare
omnibus pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore
infectus et tinctus, singulare et verum Baptisma detrectet accipere ,
quo quisquis non fuerit baptizatus regno coelorum fiet alienus .
47. Huic respondetur, quia si non sanctificatur aqua, cum aliqua
erroris verba per imperitiam precator effundit, multi non solum mali,
sed etiam boni fratres in ipsa Ecclesia non sanctificant aquam.
Multorum enim preces emendantur quotidie, si doctioribus fuerint
recitatae, et multa in eis reperiuntur contra catholicam fidem.
Numquid si manifestetur aliquos baptizatos, cum illae preces dictae
super aquam fuissent, jubebuntur denuo baptizari ? Quid ita? Quia
plerumque precis vitium superat precantis affectus: et quia certa illa
evangelica verba, sine quibus non potest Baptismus consecrari, tantum
valent, ut per illa sic evacuentur quaecumque in prece vitiosa contra
regulam fidei dicuntur, quemadmodum daemonium Christi nomine
excluditur. Nam utique haereticus si afferat precem vitiosam, nec
bonum habet charitatis affectum, quo possit illa imperitia superari;
et ideo similis est ei quicumque in ipsa Catholica invidus et
malevolus, quales illic arguit Cyprianus: afferat etiam, ut fieri
solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam fidei; multi
quippe irruunt in preces, non solum ab imperitis loquacibus, sed etiam
ab haereticis compositas, et per ignorantiae simplicitatem, non eas
valentes discernere, utuntur eis arbitrantes quod bonae sint; nec
tamen quod in eis perversum est evacuat illa quae ibi recta sunt, sed
ab eis potius evacuatur: sicut in ipso homine bonae spei et probabilis
fidei, sed tamen homine, si quid aliter sapit, non inde evacuantur
quae recte sapit, donec ei Deus revelet et quod aliter sapit
(Philipp. III, 15). Si autem ipse malus est atque
perversus, si precem integram dicat, et nulla ex parte fidei
catholicae adversam, non ideo ipse rectus est, quia illa recta est:
et si in aliquibus perversam precem afferat, Deus adest evangelicis
verbis suis, sine quibus Baptismus Christi consecrari non potest; et
ipse sanctificat Sacramentum suum, ut homini sive antequam
baptizetur, sive cum baptizatur, sive postea quandoque ad se veraciter
converso, idipsum valeat ad salutem, quod ad perniciem, nisi
converteretur, valeret. Caeterum quis nesciat non esse Baptismum
Christi, si verba evangelica quibus Symbolum constat illic
defuerint? Sed facilius inveniuntur haeretici qui omnino non
baptizent, quam qui non illis verbis baptizent. Ideoque dicimus non
omnem baptismum (nam in multis idolorum sacrilegis sacris baptizari
homines perhibentur), sed Baptismum Christi, id est, verbis
evangelicis consecratum, ubique eumdem esse, nec hominum quorumlibet
et qualibet perversitate violari .
48. Sane in ista quoque sententia non negligenter omittendum est,
quod hic interposuit et ait, Quare omnibus pacificis quidem viribus
nitendum est, ne quis haeretico errore infectus, et caetera.
Respexit enim verba illa beati Cypriani dicentis, Neminem
judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit,
amoventes (In exordio Concilii). Ecce quantum valeat in bonis
Ecclesiae filiis amor unitatis et pacis, ut quos dicebant sacrilegos
et profanos, sine Baptismo ut arbitrabantur admissos, si eos quantum
putabant corrigere non valerent, eligerent potius tolerare, quam
propter eos sanctum illud vinculum rumpere, ne propter zizania
eradicaretur simul et triticum (Matth. XIII, 29);
permittentes quantum in ipsis erat, sicut in illo nobilissimo judicio
Salomonis, infantile corpus a falsa matre nutriri potius, quam
concidi (III Reg. III, 26). Hoc autem et illi faciebant,
qui de Baptismi sacramento verius sentiebant, et isti quibus pro
merito tantae charitatis Deus erat revelaturus, si quid aliter
sapiebant.
|
|