CAPUT XXVI.

49. Privatianus a Sufetula dixit: Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. Si enim haeresis a Deo est, habere indulgentiam divinam potest: si vero a Deo non est, quomodo gratiam Dei aut habere aut conferre alicui potest?

50. Huic totidem verbis ita responderi potest: Qui malevolos et invidos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis malevolentiam invidiamque condiderit. Si enim malevolentia et invidia a Deo est, habere et indulgentiam divinam potest: si vero a Deo non est, quomodo aut gratiam Dei habere aut conferre alicui potest? Sed sicut ista eodem modo dicta manifestissime falsa sunt, sic etiam illa quae ut convincerentur haec dicta sunt. Baptizant enim malevoli et invidi, sicut concedit ipse Cyprianus, quia eos etiam intus esse testatur. Sic ergo possunt etiam haeretici baptizare: quia Baptismus sacramentum Christi est; invidia vero et haeresis opera diaboli, quae quisquis habuerit, non hinc efficit ut si habeat Sacramentum Christi, etiam ipsum numeretur inter opera diaboli.