CAPUT XXVII.

51. Privatus a Sufibus dixit: Qui haereticorum Baptismum probant, quid aliud quam haereticis communicant?

52. Huic respondetur: Non est Baptismus haereticorum, quem in haereticis probamus: sicut non est Baptismus avarorum, insidiosorum, fraudatorum, raptorum, invidorum, quem probamus in eis. Omnes quippe isti iniqui sunt: sed justus est Christus, cujus in se Sacramentum, quod ad ipsum attinet, sua iniquitate non violant. Alioquin posset alius dicere: Qui iniquorum Baptismum probant, quid aliud quam iniquis communicant? Quod ipsi Catholicae si quis objiceret, responderetur ei quod huic modo responsum est.