CAPUT XXVIII.

53. Hortensianus a Laribus dixit: Quot sint baptismi, viderint aut praesumptores aut fautores haereticorum: nos unum Baptisma, quod non nisi in Ecclesia novimus, Ecclesiae vindicamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare, quos ipse Christus dicit adversarios suos esse?

54. Huic simili tenore verborum ita respondentes: Viderint aut praesumptores aut fautores iniquorum; nos unum Baptisma, quod non nisi Ecclesiae novimus, ubicumque inventum quando possumus ad Ecclesiam revocamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare, quos ipse Christus dicit adversarios suos esse? Omnibus quippe iniquis dicit, Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23): et tamen cum baptizant, non ipsi baptizant, sed ille de quo Joannes dicit, Ipse est qui baptizat (Joan. I, 33).